Sir 21

1Fili peccasti? non adiicias iterum: sed et de pristinis deprecare ut tibi dimittantur. 2Quasi a facie colubri fuge peccata: et si accesseris ad illa, suscipient te. 3Dentes leonis, dentes eius, interficientes animas hominum. 4Quasi romphaea bis acuta omnis iniquitas, plagae illius non est sanitas. 5Obiurgatio et iniuriae annullabunt substantiam: et domus quae nimis locuples est, annullabitur superbia: sic substantia superbi eradicabitur. 6Deprecatio pauperis ex ore usque ad aures eius perveniet, et iudicium festinato adveniet illi. 7Qui odit correptionem, vestigium est peccatoris: et qui timet Deum, convertetur ad cor suum. 8Notus a longe potens lingua audaci: et sensatus scit labi se ab ipso. 9Qui aedificat domum suam impendiis alienis, quasi qui colligat lapides suos in hyeme. 10Stupa collecta synagoga peccantium, et consummatio illorum flamma ignis. 11Via peccatorum complanata lapidibus, et in fine illorum inferi, et tenebrae, et poenae. 12Qui custodit iustitiam, continebit sensum eius. 13Consummatio timoris Dei, sapientia et sensus. 14Non erudietur qui non est sapiens in bono. 15Est autem insipientia, quae abundat in malo: et non est sensus ubi est amaritudo. 16Scientia sapientis tamquam inundatio abundabit, et consilium illius sicut fons vitae permanet. 17Cor fatui quasi vas confractum, et omnem sapientiam non tenebit. 18Verbum sapiens quodcumque audierit scius laudabit, et adiiciet: audivit luxuriosus, et displicebit illi, et proiiciet illud post dorsum suum. 19Narratio fatui quasi sarcina in via. nam in labiis sensati invenietur gratia. 20Os prudentis quaeritur in ecclesia, et verba illius cogitabunt in cordibus suis. 21Tamquam domus exterminata, sic fatuo sapientia: et scientia insensati inenarrabilia verba. 22Compedes in pedibus, stulto doctrina, et quasi vincula manuum super manum dextram. 23Fatuus in risu exaltat vocem suam: vir autem sapiens vix tacite ridebit. 24Ornamentum aureum prudenti doctrina, et quasi brachiale in brachio dextro. 25Pes fatui facilis in domum proximi: et homo peritus confundetur a persona potentis. 26Stultus a fenestra respiciet in domum: vir autem eruditus foris stabit. 27Stultitia hominis auscultare per ostium: et prudens gravabitur contumelia. 28Labia imprudentium stulta narrabunt: verba autem prudentium statera ponderabuntur. 29In ore fatuorum cor illorum: et in corde sapientium os illorum. 30Dum maledicit impius diabolum, maledicit ipse animam suam. 31Susurro coinquinabit animam suam, et in omnibus odietur: et qui cum eo manserit, odiosus erit: tacitus et sensatus honorabitur.
Copyright information for VulgS